- MARCION
- MARCIONHaeresiarcha Sinopensis, Ponticus saepe dictus, quod patria eius olim ad Pontum pertineret, Stoicos primo sequutus, dein secessum et paupertatem spontaneam amplexusest sed vitii puellae illati convictus, a Patre Epifcopo Ecclesiâ pulsus, romam pervenit: mox, de receptione in fidelium sinum desperans, ad Cerdonem se applicuit, illiusque institutione aliquandiu usus, praeceptoris erroribus nova deliria superadderi sibi in animum induxit. Cum Cerdone errore ex Gentilisimo haustôm duos fabulatus est Deos; malum, Mundiac Legis, et bonum, Euangelii et Redemptionis auctorem. Iesum Christum se esse, ad legem abolendam missum, blaspheme docuit. Origenes illum 3. Deos ftatuisse narrat, Iudaeorum unum, Christianorum alterum, tertium infidelium. Tertullianus novem numerat, et cxactius illius dogmata exsequitur, de Praeser. et in Marcion. Errorum reliquorum praecipui hi: Negavit resurrectionem mortuorum, damnavit coniugium, tres baptisinos instituit, vivos pro mortuis baptizari iussit, Sacramenta a feminis administrari voluit, etc. Huius discipuli, Marcionitae, nova commenta insuper excogitarunt. Vide lren. l. 1. et 3. Epiphan. har. 42. Augustin. hare. 22. Origen. dial. Mont. etc. Theodoret. l. 2. haer. fab. Philastr. de haer. c. 40. Semdl obambulans Romae Marcion, cum in S. Polycarpum incidisset, illumque interrogaret, annon se nosset, responsi locô tulit, Omnino novi to, primogenitum Satanae. Contra Marcionitas edicta publicavit Conftantinus M. A. C. 326. decem milia illorum convertisse se A. c. 423. scribit Theodoretus Tyri Epise. ep. 146. Vide ulterius Euseb. l. 3. vitae Const. L. 1, Cod. Theodos. de haeres. Georg. Hornium Historiâ Eccl. Novi Tesi. cum Notis et Observatienibus M. Leydeckeri, ubi inter alia Marcionem et Cerdonem, quod carnem Christi quidem admitterent, sed caelô delatam, nan ex watre Virgine natam, vocat Anabaptistarum Patriarchas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.